라틴어 문장 검색

ex milibus quinque ad mille caesi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 430:2)
at nunc veram magnamque victoriam tot milibus hostium caesis ingenti fama celebrari.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 2:2)
ingressoque urbem, statim consensu senatus et irrumpentis in curiam turbae, inrita Tiberi uoluntate, qui testamento alterum nepotem suum praetextatum adhuc coheredem ei dederat, ius arbitriumque omnium rerum illi permissum est tanta publica laetitia, ut tribus proximis mensibus ac ne totis quidem supra centum sexaginta milia uictimarum caesa tradantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 14장 1:1)
Quod si immatura manebat mors natum, caesis Volscorum milibus ante ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:16)
caesis cum milibus illum Dentatus premeret, lacerae vix fragmina classis traxit in Epirum qui Chaonas atque Molossos, qui Thracum Macetumque manus per litora vestra sparserat et cuius vires Oenotria pallens ipsaque, quae petiit, trepidaverat uncta Tarentus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 179)
ibi . supra septem milia hostium caesa, alii fugati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 334:1)
viginti milia hostium caesa eo die traduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 422:2)
Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 505:2)
iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 630:1)
duo milia Apulorum caesa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 192:2)
iam Volumnius in Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria milia hostium caesa erant, dimidium fere eius captum, et Lucanorum seditiones a plebeiis et egentibus ducibus ortas summa optimatium voluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum vetere exercitu, compresserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 233:1)
Fulvio propraetore res ex sententia gesta et praeter ingentem inlatam populationibus agrorum hosti cladem pugnatum etiam egregie est Perusinorumque et Clusinorum caesa amplius milia tria et signa militaria ad viginti capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 428:2)
sex milia hostium caesa, duo capta cum praesidio castrorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 643:1)
sex milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 297:1)
supra tredecim milia hostium caesa, supra duo capta cum signis duobus et quadraginta et novem elephantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 666:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION